Hľadaný výraz: Lk 11,29-32, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
29 Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. 30 Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31 Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. 32 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic.

1

mail   print   facebook   twitter